- GUSTATIO
- GUSTATIOVeteribus quid fuerit, docet Plin. Iun. l. 3. Ep. Post Solem plerumque frigidâ lavabatur, deinde gustabat dormiebatque minimum: mox quasi alio die studebat in cenae tempus. Nempe Postquam exierant e balneis, ante unctionem aliquid esitabant, quod gustatio dicebatur. Sic in balneo demum post horam primam noctis,priusquam incepisset ungi, duas bucceas se manducasse, refert August. apud Suet. c. 76. ubi Casaub. vide, et quae supra diximus, de veterum Edendiratione. Alias gustatio, mensae promulsis. Hinc Mensa gustatoria, eadem cum promulsidari, qualem in Trimalcionis epulo Petron. sic describit: Edit. Gonsali de Salas. p. 17. et Edit. Bosch. c. 31. In promulsidari asellus erat Corinthius cum bissaccio positus, qui habebat olivas in altera parte albas, in altera nigras. Tegebant asellum duae lances, in quarum marginibus nomen Trimalcionis — Ponticuli etiam ferruminati sustinebant glires melle et papavere sparsi: fuêrunt et tomacula supra craticulam ferventia argenteam posita: infra craticulam Syriaca pruna cnm granis Punici mali. Vide quoque infra in voce Promulsis. Reges Sueciae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.